|
LIBER
ECCLESIASTES
1 1 Verba Ecclesiastes filii David regis Ierusalem.” 2 “
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum et omnia
vanitas ”. 3 Quid lucri est homini de universo labore suo, quo
laborat sub sole? 4 Generatio praeterit, et generatio advenit, terra
autem in aeternum stat. 5 Oritur sol, et occidit sol et ad locum
suum anhelat ibique renascitur. 6 Gyrat per meridiem et flectitur ad
aquilonem, lustrans universa in circuitu pergit spiritus et in
circulos suos revertitur. 7 Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non
redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu
suo. 8 Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare
sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. 9
Quod fuit, ipsum est, quod futurum est. Quod factum est, ipsum
est, quod faciendum est: 10 nihil sub sole novum. Si de quadam re
dicitur: “ Ecce hoc novum est ”, iam enim praecessit in saeculis, quae
fuerunt ante nos. 11 Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem,
qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in
novissimo. 12 Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem 13 et
proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae
fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut
occuparentur in ea. 14 Vidi cuncta, quae fiunt sub sole; et ecce
universa vanitas et afflictio spiritus. 15 Quod est curvum, rectum
fieri non potest; et, quod deficiens est, numerari non potest. 16
Locutus sum ego in corde meo dicens: “ Ecce ego magnificavi et apposui
sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea
contemplata est multam sapientiam et scientiam ”. 17 Dedique cor meum,
ut scirem sapientiam et scientiam, insipientiam et stultitiam. Et agnovi
quod in his quoque esset afflictio spiritus, eo quod 18 in multa
sapientia multus sit maeror; et, qui addit scientiam, addit et
laborem.
2 1 Dixi ego in corde meo: “ Veni, tentabo te gaudio: fruere bo
nis ”; et ecce hoc quoque vanitas. 2 De risu dixi: “ Insania ” et de
gaudio: “ Quid prodest? ”. 3 Tractavi in corde meo detinere in vino
carnem meam, cum cor meum duceretur in sapientia, et amplecti stultitiam,
donec viderem quid esset utile filiis hominum, ut faciant sub sole paucis
diebus vitae suae. 4 Magnificavi opera mea: aedificavi mihi domos et
plantavi vineas, 5 feci hortos et pomaria et consevi ea arboribus
cuncti generis fructuum 6 et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut
irrigarem silvam lignorum germinantium. 7 Possedi servos et ancillas
et habui multam familiam, habui armenta quoque et magnos ovium greges
ultra omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem. 8 Coacervavi mihi etiam
argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum, feci mihi cantores
et cantatrices et delicias filiorum hominum, scyphos et urceos in
ministerio ad vina fundenda 9 et crevi, supergressus sum omnes, qui
ante me fuerunt in Ierusalem; sapientia quoque mea perseveravit mecum.
10 Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis nec
prohibui cor meum ab omni voluptate, et oblectatum est ex omnibus
laboribus, et hanc ratus sum partem meam ab omnibus aerumnis meis. 11
Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad
labores, in quibus sudaveram, et ecce in omnibus vanitas et afflictio
spiritus, et nihil lucri esse sub sole. 12 Verti me ad contemplandam
sapientiam et insipientiam et stultitiam: “ Quid faciet, inquam, homo, qui
veniet post regem? Id quod antea fecerunt ”. 13 Et vidi quod tantum
praecederet sapientia stultitiam, quantum lux praecedit tenebras. 14 “
Sapientis oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat ”; et
didici quod unus utriusque esset interitus. 15 Et dixi in corde meo:
“ Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem
sapientiae dedi operam? ”. Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc
quoque esset vanitas. 16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut
stulti in perpetuum; siquidem futura tempora oblivione cuncta pariter
operient: moritur doctus similiter ut indoctus. 17 Et idcirco taeduit
me vitae meae, quia malum mihi est, quod sub sole fit; cuncta enim vanitas
et afflictio spiritus. 18 Rursus detestatus sum omnem laborem meum,
quo sub sole laboravi, quem relicturus sum homini, qui erit post me;
19 et quis scit utrum sapiens an stultus futurus sit? Et dominabitur
in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui sub sole. Hoc quoque
vanitas. 20 Verti me exasperans cor meum de omni labore, quo laboravi
sub sole. 21 Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et
sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit portionem suam; et
hoc ergo vanitas et magnum malum. 22 Quid enim proderit homini de
universo labore suo et afflictione cordis, qua sub sole laboravit? 23
Cuncti dies eius dolores sunt, et aerumnae occupatio eius, nec per noctem
cor eius requiescit; et hoc quoque vanitas est. 24 Nihil melius est
homini quam comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus
suis. Et hoc vidi de manu Dei esse. 25 Quis enim comedet et deliciis
affluet sine eo? 26 Quia homini bono in conspectu suo dedit sapientiam
et scientiam et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem colligendi
et congregandi, ut tradat ei, qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est et
afflictio spiritus.
3 1 Omnia tempus habent, et momentum suum cuique negotio sub
caelo: 2 tempus nascendi et tempus moriendi, tempus plantandi et
tempus evellendi quod plantatum est, 3 tempus occidendi et tempus
sanandi, tempus destruendi et tempus aedificandi, 4 tempus flendi et
tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi, 5 tempus
spargendi lapides et tempus eos colligendi, tempus amplexandi et tempus
longe fieri ab amplexibus, 6 tempus quaerendi et tempus
perdendi, tempus custodiendi et tempus abiciendi, 7 tempus scindendi
et tempus consuendi, tempus tacendi et tempus loquendi, 8 tempus
dilectionis et tempus odii, tempus belli et tempus pacis. 9 Quid
lucri habet, qui operatur, de labore suo? 10 Vidi occupationem, quam
dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. 11 Cuncta fecit bona
in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum, et non inveniet homo opus,
quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. 12 Cognovi quod nihil
boni esset in eis nisi laetari et facere bene in vita sua. 13 Omnis
enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum
Dei est. 14 Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in
perpetuum; non possumus eis quidquam addere nec auferre, quae fecit Deus,
ut timeatur. 15 Quod iam fuit, ipsum est; et, quod futurum est, iam
fuit; et Deus requirit, quod abiit. 16 Et adhuc vidi sub sole: in loco
iudicii ibi impietas, et in loco iustitiae ibi iniquitas; 17 et dixi
in corde meo: “ Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et
omnibus occasio ”. 18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret
eos Deus et ostenderet eos in semetipsis similes esse bestiis. 19
Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut
moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet
homo iumento amplius, quia omnia vanitas. 20 Et omnia pergunt ad unum
locum: de terra facta sunt omnia, et in terram omnia pariter
revertuntur. 21 Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat
sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum in terram? 22 Et
deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec
est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura
cognoscat?
4 1 Verti me ad alia et vidi calumnias, quae sub sole geruntur,
et ecce lacrimae oppressorum, et nemo consolator; et ex parte opprimentium
violentia, et nemo consolator. 2 Et laudavi magis mortuos, qui iam
defuncti sunt, quam viventes, qui adhuc vitam agunt, 3 et feliciorem
utroque iudicavi, qui necdum natus est nec vidit opera mala, quae sub sole
fiunt. 4 Rursum contemplatus sum omnes labores et omnem successum
operis, et hoc esse zelum in proximum suum. Et in hoc ergo vanitas et
afflictio spiritus. 5 Stultus complicat manus suas et comedit carnes
suas. 6 Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum
labore et afflictione spiritus. 7 Iterum repperi et aliam vanitatem sub
sole: 8 unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et
tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis, nec
recogitat dicens: “ Cui laboro et fraudo animam meam bonis?”. In hoc
quoque vanitas est et occupatio pessima. 9 Melius est duos esse simul
quam unum: habent enim emolumentum in labore suo, 10 quia si unus
ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet
sublevantem se. 11 Insuper, si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus
quomodo calefiet? 12 Et, si quispiam praevaluerit contra unum, duo
resistent ei. Et fu niculus triplex non cito rumpitur. 13 Melior est
puer pauper et sapiens rege sene et stulto, qui iam nescit
erudiri. 14 Ille enim de domo carceris exivit, ut regnaret, etiamsi in
regno istius natus sit pauper. 15 Vidi cunctos viventes, qui ambulant
sub sole, cum adulescente illo secundo, qui consurgebat pro eo. 16
Infinitus numerus erat populi, omnium, quos ipse praecedebat; sed qui
postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Et hoc vanitas et afflictio
spiritus. 17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut
audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior
est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum
facere.
5 1 Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferen
dum sermonem coram Deo; Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco
sint pauci sermones tui. 2 Multas curas sequuntur somnia, et in
multis sermonibus invenietur stultitia. 3 Si quid vovisti Deo, ne
moreris reddere: displicet enim ei stulta promissio; sed, quodcumque
voveris, redde. 4 Multoque melius est non vovere, quam post votum
promissa non reddere. 5 Ne dederis os tuum, ut peccare faciat carnem
tuam, neque dicas coram angelo: “ Error fuit ”; ne forte iratus Deus
contra sermones tuos dissipet opera manuum tuarum. 6 Ubi multa sunt
somnia, plurimae sunt vanitates et sermones innumeri; tu vero Deum
time. 7 Si videris calumnias egenorum et subreptionem iudicii et
iustitiae in provincia, non mireris super hoc negotio, quia excelso
excelsior vigilat, et super hos quoque eminentiores sunt alii; 8 et
terrae lucrum in omnibus est rex, cuius agri culti sunt. 9 Qui diligit
pecuniam, pecunia non implebitur; et, qui amat divitias, fructum non
capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. 10 Ubi multae sunt opes, multi et
qui comedunt eas; et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias
oculis suis? 11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum
comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. 12 Est et
infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum
domini sui. 13 Perierunt enim in negotio pessimo; si generavit filium,
in summa egestate erit. 14 Sicut egressus est de utero matris suae,
nudus iterum abibit, sicut venit, et nihil auferet secum de labore suo,
quod tollat in manu sua. 15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo
venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
16 Cunctis enim diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis
multis et in aerumna atque tristitia. 17 Ecce quod ego vidi bonum,
quod pulchrum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo,
quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus;
haec enim est pars illius. 18 Et quidem omni homini, cui dedit Deus
divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis et
tollat partem suam et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei. 19
Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet
deliciis cor eius.
6 1 Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud
homines: 2 vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et
nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei
potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc
vanitas et miseria mala est. 3 Si genuerit quispiam centum liberos et
vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non
sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego
pronuntio quod melior illo sit abortivus. 4 Frustra enim venit et
pergit ad tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius. 5 Etsi non
vidit solem neque cognovit, maior est requies isti quam illi. 6
Etiamsi duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne
ad unum locum properant omnes? 7 “ Omnis labor hominis est ad os
eius, sed anima eius non implebitur ”. 8 Quid habet amplius sapiens
prae stulto? Et quid pauper, qui sciat ambulare coram vivis? 9 “
Melior est oculorum visio quam vana persequi desideria ”; sed et hoc
vanitas est et afflictio spiritus. 10 Quidquid est, iam vocatum est
nomen eius; et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in
iudicio contendere. 11 Ubi verba sunt plurima, multiplicant vanitatem;
quid lucri habet homo? 12 Quoniam quis scit quid homini bonum sit in
vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis
ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit?
7 1 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies
mortis die nativitatis. 2 Melius est ire ad domum luctus quam ad
domum convivii; in illa enim finis cunctorum hominum, et vivens hoc
conferet in corde. 3 Melior est tristitia risu, quia per tristitiam
vultus corrigitur animus. 4 Cor sapientium in domo luctus, et cor
stultorum in domo laetitiae. 5 Melius est a sapiente corripi quam
laetari stultorum canticis, 6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub
olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. 7 Quia calumnia
stultum facit sapientem, et munus cor insanire facit. 8 “ Melior est
finis negotii quam principium, melior est patiens arrogante ”. 9 Ne
sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
10 Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora
fuere quam nunc sunt? ”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. 11
Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus solem. 12 Sicut
enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet
eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo. 13 Considera
opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod ille curvum fecerit. 14 In
die bona fruere bonis et in die mala considera: sicut hanc, sic et illam
fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro. 15 Cuncta vidi
in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et
impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. 16 Noli esse nimis
iustus neque sapiens supra modum! Cur te perdere vis? 17 Ne agas
nimis impie et noli esse stultus! Cur mori debeas in tempore non
tuo? 18 Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas
manum tuam, quia qui timet Deum, utrumque devitat. 19 Sapientia
confortabit sapientem super decem principes civitatis. 20 Nullus enim
homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet. 21 Sed et
cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum, ne forte audias
servum tuum maledicentem tibi; 22 scit enim conscientia tua, quia et
tu crebro maledixisti aliis. 23 Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “
Sapiens efficiar ”. 24 Et ipsa longius recessit a me. Longe est, quod
fuit; et alta est profunditas. Quis inveniet eam? 25 Lustravi universa
animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem
et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam.
26 Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et
sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam;
qui autem peccator est, capietur ab illa. 27 Ecce hoc inveni, dixit
Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem, 28 quam adhuc
quaerit anima mea, et non inveni: Hominem de mille unum
repperi, mulierem ex omnibus non inveni. 29 Ecce solummodo hoc
inveni: Quod fecerit Deus hominem rectum, et ipsi quaesierint
infinitas quaestiones.
8 1 Quis talis, ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem re
rum? Sapientia hominis illuminat vultum eius, et durities faciei
illius commutatur. 2 Os regis observa et propter iuramenta Dei 3 ne
festines recedere a facie eius neque permaneas in re mala, quia omne, quod
voluerit, faciet. 4 Quia sermo illius potestate plenus est, nec dicere
ei quisquam potest: “ Quare ita facis? ”. 5 Qui custodit praeceptum,
non experietur quidquam mali; tempus et iudicium cor sapientis intellegit.
6 Omni enim negotio tempus est et iudicium, et multa hominis
afflictio; 7 ignorat enim quid futurum sit, nam quomodo sit futurum,
quis nuntiabit ei? 8 Non est in hominis potestate dominari super
spiritum nec cohibere spiritum, nec habet potestatem supra diem mortis,
nec ulla remissio est ingruente bello, neque salvabit impietas
impium. 9 Omnia haec consideravi et dedi cor meum cunctis operibus,
quae fiunt sub sole, quo tempore dominatur homo homini in malum suum.
10 Et ita vidi impios sepultos, discedentes de loco sancto; in
oblivionem cadere in civitate, quod ita egerunt: sed et hoc vanitas est.
11 Etenim, quia non profertur cito sententia contra opera mala, ideo
cor filiorum hominum repletur, ut perpetrent mala. 12 Nam peccator
centies facit malum et prolongat sibi dies; verumtamen novi quod erit
bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius. 13 Non sit bonum
impio, nec prolongabit dies suos quasi umbram, qui non timet faciem
Domini. 14 Est vanitas, quae fit super terram: sunt iusti, quibus mala
proveniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii, quibus bona
proveniunt, quasi iustorum facta habeant; sed et hoc vanissimum iudico.
15 Laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi
quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de
labore suo in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole. 16 Cum
apposui cor meum, ut scirem sapientiam et intellegerem occupationem, quae
versatur in terra, quod diebus et noctibus somnum non capit oculis, 17
ecce intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem
eorum, quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit homo ad quaerendum,
tanto minus inveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit
reperire.
9 1 Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod
iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an
odium, omnino nescit homo: coram illis omnia. 2 Sicut omnibus sors
una: iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti
victimas et non immolanti. Sicut bonus sic et peccator; ut qui
iurat, ita et ille qui iuramentum timet. 3 Hoc est pessimum inter
omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda
filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima
eorum apud mortuos. 4 Qui enim sociatur omnibus viventibus, habet
fiduciam: melior est canis vivus leone mortuo. 5 Viventes enim sciunt
se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra
mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. 6 Amor quoque
eorum et odium et invidiae simul perierunt, nec iam habent partem in hoc
saeculo et in opere, quod sub sole geritur. 7 Vade ergo et comede in
laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum, etenim iam diu
placuerunt Deo opera tua. 8 Omni tempore sint vestimenta tua
candida, et oleum de capite tuo non deficiat. 9 Perfruere vita cum
uxore, quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati
sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita
et in labore tuo, quo laboras sub sole. 10 Quodcumque facere potest
manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec
scientia erunt apud inferos, quo tu properas. 11 Verti me ad aliud et
vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium
panem nec doctorum divitias nec prudentium gratiam, sed tempus casumque in
omnibus. 12 Insuper nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur
sagena mala, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines
in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. 13 Hanc quoque sub sole
vidi sapientiam et probavi maximam: 14 civitas parva, et pauci in ea
viri; venit contra eam rex magnus et vallavit eam exstruxitque munitiones
magnas per gyrum. 15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens et
liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est
hominis illius pauperis. 16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam
fortitudine, sed sapientia pauperis contemnitur, et verba eius non
sunt audita. 17 Verba sapientium cum lenitate audiuntur plus quam
clamor principis inter stultos. 18 Melior est sapientia quam arma
bellica; sed unus, qui peccaverit, multa bona perdet.
10 1 Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum
unguentarii. Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia. 2
Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. 3
Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos
aestimat. 4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum
tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet cessare peccata maxima. 5 Est
malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis:
6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.
7 Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi
servos. 8 Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui dissipat murum,
mordebit eum coluber. 9 Qui excidit lapides, affligetur in eis; et,
qui scindit ligna, periclitabitur ex eis. 10 Si retusum fuerit ferrum,
et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae
erit sapientia. 11 Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil
lucri habet incantator. 12 Verba oris sapientis gratia, et labia
insipientis praecipitabunt eum. 13 Initium verborum eius
stultitia, et novissimum oris illius insipientia mala. 14 Stultus
verba multiplicat: “ Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se
futurum sit, quis ei poterit indicare?”. 15 Labor stultorum affliget
eos, qui nesciunt in urbem pergere. 16 Vae tibi, terra, cuius rex
puer est, et cuius principes mane comedunt. 17 Beata terra, cuius
rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad
reficiendum et non ad luxuriam. 18 In pigris manibus humiliabitur
contignatio, et in remissis perstillabit domus. 19 In risum faciunt
epulas; vinum laetificat vitam, et pecunia praestat omnia. 20 In
cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne
maledixeris diviti, quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et, qui
habet pennas, annuntiabit sententiam.
11 1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora
multa invenies illum. 2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras,
quid futurum sit mali super terram. 3 Si repletae fuerint
nubes, imbrem super terram effundent; si ceciderit lignum ad austrum
aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. 4 Qui
observat ventum, non seminat, et, qui considerat nubes, numquam
metet. 5 Quomodo ignoras, quae sit via spiritus, et qua ratione
compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui
fabricator est omnium. 6 Mane semina semen tuum, et vespere ne
cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut
illud, et si utrumque simul melius erit. 7 Dulce lumen, et
delectabile est oculis videre solem. 8 Si annis multis vixerit
homo et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi
temporis, quod multum erit: omne, quod venerit, vanitas. 9 Laetare
ergo, iuvenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus
iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum
tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in
iudicium. 10 Aufer curam a corde tuo et amove malum a carne
tua; adulescentia enim et iuventus vanae sunt.
12 1 Memento Creatoris tui in diebus iuventutis
tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de
quibus dicas: “ Non mihi placent ”; 2 antequam tenebrescat sol et
lumen et luna et stellae, et revertantur nubes post pluviam; 3
quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et
otiosae erunt molentes imminuto numero, et tenebrescent videntes per
foramina, 4 et claudentur ostia in platea submissa voce
molentis, et consurgent ad vocem volucris, et subsident omnes filiae
carminis; 5 excelsa quoque timebunt et formidabunt in
via. Florebit amygdalus, reptabit locusta, et dissipabitur
capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et
circuibunt in platea plangentes, 6 antequam rumpatur funiculus
argenteus, et frangatur lecythus aureus, et conteratur hydria super
fontem, et confringatur rota super cisternam, 7 et revertatur pulvis
in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit
illum. 8 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia
vanitas. 9 Cumque esset sapientissimus, Ecclesiastes docuit insuper
populum scientiam; ponderavit et investigans composuit parabolas multas.
10 Quaesivit Ecclesiastes verba delectabilia et conscripsit sermones
rectissimos ac veritate plenos. 11 Verba sapientium sicut stimuli, et
quasi clavi defixi sunt magistri collationum; data sunt a pastore uno.
12 His amplius, fili mi, ne requiras: faciendi plures libros nullus
est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est. 13 Finis
loquendi, omnibus auditis: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim
omnis homo. 14 Et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium circa
omne occultum, sive bonum sive malum.
|